라틴어 문장 검색

igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
hic nobis trahebantur horae non absque sermonibus salsis iocularibusque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:1)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
1 Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:6)
imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION